# Epistulae 186.20

Augustine, Epistulae, Letter 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.20

I Qua in re quoniam nimis alta et inscrutabilia sunt iudicia dei et inuestigabiles uiae eius, interim teneat homo non esse iniquitatem apud deum; sed qua aequitate, cuius uult, misereatur et, quem uult, obduret. se tamquam hominem ignorare fateatur ita sane, ut propter illud, quod inconcussum tenet non esse iniquitatem apud deum, quamuis nemo ab illo iustificetur meritis praecedentibus, neminem tamen obdurari nisi merito nouerit. pie namque et ueraciter creditur deus nocentes atque impios iustificando a poenis debitis liberare; quemquam uero inmeritum et nulli obnoxium peccato si deus damnare creditur, alienus ab iniquitate non creditur. ubi ergo liberatur indignus, tanto maior debetur actio gratiarum, quanto poena iustior debebatur; ubi autem damnatur indignus, nec misericordia nec ueritas obtinetur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
