# Epistulae 186.23

Augustine, Epistulae, Letter 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.23

Etenim etiam illud dici potest: siue sit gratia. qua iustificantur iniusti. de qua nobis dubitare fas non est. siue. ut quidam nolunt. semper praecedat, liberum arbitrium. cuius meritum sequatur uel poena uel praemium, cur omnino creati sunt, quod deus ita peccaturos, ut aeterno essent igne damnandi, sine dubitatione praesciuit? quamuis enim peccata non fecerit, naturas tamen ipsas. quae per se ipsae sine dubio bonae sunt, in quibus tamen ex arbitrio uoluntatis futura essent uitia peccatorum et in multis talia, quibus esset aeterna poena reddenda, quis nisi deus creauit? quare. nisi quia uoluit? quare autem uoluerit, o homo. tu quis es, qui respondeas deo? numquid dicit figmentum ei. qui se finxit: Quare sic me fecisti?' annon habet potestatem figulus luti ex eadem consparsione facere aliud quidem uas in honorem aliud autem in contumeliam?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
