# Epistulae 186.27

Augustine, Epistulae, Letter 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.27

Quisquis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus domini nostri Iesu Christi, qui dixit: Venit filius hominis quaerere et saluare. quod perierat - non enim ait 'quod periturum fuerat' sed quod perierat' quid ostendens nisi peccato primi hominis uniuersi generis humani perisse naturam? - qui ergo aliter docet et non adquiescens ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, contra gratiam saluatoris et contra sanguinem redemptoris tamquam saluam et liberam naturam defendit humanam et Christiano tamen censeri uocabulo affectat, quid de paruulorum discretione dicturus est, cur alius in uitam de sccundi hominis adsnmatur, alius in morte primi hominis relinquatur? si dixerit liberiarbitriimeritapraecessisse. respondit apostolus, quae supra diximus de nondum natis neque aliquid agentibus boni aut mali: si autem dixerit, quod adhuc in libris, quos nuperrime Pelagius perhibetur edidisse, defenditur — quamuis iam uideatur anathemasse in episcopali indicio Palaestino eos, qui dicunt, quod peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum —, si ergo dixerit ambos sine uitio natos nec aliquid de primi hominis damnatione traxisse, profecto, quoniam negare non audet in regnum caelorum adoptari eum, qui fuerit regeneratus in Christo, respondeat, quid de illo futurum sit, qui nulla sua culpa non baptizatus ista fuerit temporali morte praeuentus. non putamus esse dicturum. quod innocentem deus nec habentem originale peccatum ante annos, quibus habere poterat proprium, aeterna morte damnabit; cogitur itaque respondere, quod iam Pelagius in ecclesiastico iudicio, ut aliquo modo catholicus pronuntiaretur, anathemare compulsus est, infantes, etiamsi non baptizentur, habere uitam aeternam; hac enim negata quid nisi mors aeterna remanebit?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
