# Epistulae 186.28

Augustine, Epistulae, Letter 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.28

Ac per hoc et contra sententiam domini disputabit dicentis: Patres uestri manducauerunt manna in deserto et mortui sunt; hic est panis de caelo descendens, ut, si quia ex ipso manducauerit, non moriatur — non enim de ista morte loquebatur, quam necesse est patiantur, etiam qui de ipso pane manducant; et paulo post: Amen. amen dico uobis; nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis tam in uobis, utique illam, quae post hanc mortem futon est — et contra apostolicae sedis auctoritatem, ubi de hac ipsa re cum ageretur, hoc testimonium adhibitum est euangelicum, ne paruuli non baptizati uitam posse habere credantur, et contra ipsius Pelagii uerba apud episcQpos, a quibus audiebatur, expressa, ubi anathemauit eos, qui dicerent infantes non baptizatos habere uitam aeternam.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
