# Epistulae 186.31

Augustine, Epistulae, Letter 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.31

Ipse uocauit nos non solum ex Iudaeis uerum etiam ex gentibus, quoniam et illius Hierusalem filios, quae interfecit prophetas et lapidauit missos ad se, quamuis ipsa nolente collegit ipse, quos uoluit, et ante incarnationem suam sicut ipsos prophetas et, posteaquam uerbum caro factum est, sicut apostolos et hominum milia, qui et pretia rerum suarum ante pedes apostolorum posuerunt. omnes quippe illi filii sunt Hierusalem nolentis, ut colligerentur, qui tamen illo uolente collecti sunt, de quibus dicit: Si ego in Beelzebub eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt? ideo ipsi iudices erunt uestri. de his praedictum erat: Si fuerint filii Israhel sicut arena maris, reliquiae saluae fient. non potest excidere uerbum dei nec reppulit plebem suam, quam praesciuit, quae tamen reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt. si autem gratia, quod saepe dicendum est, iam non ex operibus : alioquin gratia iam non est gratia. non haec utique nostra sed apostoli uerba sunt. quod ergo ad Hierusalem nolentem colligi filios suos ille clamabat, hoc nos clamamus aduersus eos, qui filios uolentes ecclesiae colligi nolunt nec saltem post iudicium, quod de ipso Pelagio in Palaestina factum est corriguntur, de quo damnatus exisset, nisi obiecta sibi contra gratiam dei dicta, quae obscurare non potuit, ipse damnasset.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
