# Epistulae 186.35

Augustine, Epistulae, Letter 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.35

idetur ergo auxilium gratiae tamquam ex abundanti putare concedi, id est ut, etiam si non concedatur. habeamus tamen ad non peccandum forte ac firmum liberum arbitrium. quod ne existimemur de illo temere suspicari et fortasse quis dicat sic eam sentire fort.e ac firmum ad non peccandum liberum um, quamuis sine dei gratia id efficere atque implere non possit, sicut sanos oculos firmos dicimus ad uidendum, quod tamen facere nullo modo possunt, si desit lucis auxilium. alio loco apertius. quid diceret uel putaret, ostendit. ubi ait ideo dei gratiam hominibus dari. ut. quod facere per liberum iubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. utique cum dicit 'facilius', quid utique intellegi, nisi. et gratia si desit. posse per liberum arbitrium uel facile uel etiam difficile, quae uult iubentur, impleri?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
