# Epistulae 186.38

Augustine, Epistulae, Letter 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.38

Non autem ideo pro istis non debemus orare, quia, si non corriguntur, eorum inputandum est uoluntati, qui nolunt credere etiam ad hoc ipsum sibi necessariam gratiam saluatoris, quod putant consistere in solis uiribus uoluntatis. nam et illi, quibus sunt isti in hac causa omnino simillimi, de quibus hoc dixit apostolus, quod ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti, profecto suae uoluntatis uitio non credebant. non enim, ut essent infideles, cogebantur inuiti, sed nolendo credere infidelitatis crimine non carebant. et tamen quia uoluntas, ut ad uera credenda moueatur, non sibi sufficit, nisi per gratiam deus opituletur, dicente ipso domino, cum de non credentibus loqueretur: Nemo uenit ad me. nisi ei datum fuerit a patre, propter hoc et apostolus, quamuis eis instanter euangelium praedicaret, parum tamen esse cernebat, nisi pro illis etiam oraret, ut crederent; ait enim: Fratres, bona uoluntas quidem cordis mei et deprecatio ad deum fit pro illis in salutem; et tunc adiunxit illa, quae diximus: Testimonium enim illis perhibeo, quia zelum dei habent sed non secundum scientiam et cetera. oremus ergo pro illis, sancte frater.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
