Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.39
Unproofread scanNot analysed yet
1 Cerais quippe nobiscum, quam malo errore teneantur. fragrant enim epistulae tuae odore sincerissimo Christi. ubi germanissimus gratiae ipsius dilector et confessor appares. sed quod diu tecum ei hac re loquendum putauimus, primo, quia iucundissimum est, fecimus; quid enim debet esse iucundius uel infirmis gratia, qua sanantur, uel pigris gratia. qua excitantur, uel uolentibus gratia, qua iuuantur? deinde, ut. si quid nostra disputatione deo adiuuante possemus, tua non fides sed fidei contra tales adminicularetur assertio, sicut nos quoque in hanc facultatem tuae germanitatis litteris adiuuamur.