# Epistulae 186.40

Augustine, Epistulae, Letter 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.40

Quid enim uberius et ueracissima confessione plenius quam illud est in quadam epistula tua, ubi naturam nostram non mansisse, ut condita est, sed uitiatam esse per illum generis humani patrem humiliter deplorasti dicens: 'Pauper ego et dolens, qui adhuc terrenae imaginis squalore concretus sum et plus de primo quam de secundo Adam carnis sensibus et terrenis actibus refero, quo modo tibi audebo me pingere, cum caelestis imaginis infitiari prober corruptione terrena? utrimque me concludit pudor. erubesco pingere, quod sum; non audeo pingere, quod non sum: odi, quod sum, et non sum, quod amo. sed quid misero mihi proderit odisse iniquitatem et amare uirtutem. cum id potius agam. quod odi, nec elaborem piger id potius agere. quod amo? ipse discors mei intestino bello distrahor, dum spiritus aduersus carnem, caro aduersus spiritum dimicat et lex corporis lege peccati legem mentis inpugnat. infelix ego, qui uenenatum inimicae arboris gustum nec crucis ligno digessi! durat enim mihi illud per Adam uirus paternum, quo uniuersitatem generis sui pater praeuaricatus infecit' et cetera, quae de hac miseria multa contexis ingemiscendo expectans redemptionem corporis ..tui et nondum re sed spe saluum te esse cognoscens.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
