Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.9
Unproofread scanNot analysed yet
Xam cur iIlam iustitiam, quae ex lege est, suam dixit apostolus, non ei deo? quasi lex non sit ex deo? quis hoc nisi impius senserit? sed quia lex per litteram iubet, non per spiritum inuat. quicumque sic audit litteram legis. ut ei sufficere uideatur cognouisse, quid iubeat aut prohibeat, atque id se arbitrii sui uirtute impleturum esse confidat nec fide confugiat adiuuandus ad spiritum uiuificantem, ne reum factum littera occidat, is profecto zelum dei habet sed non secundum scientiam. ignorans enim dei iustitiam, id est eam, quae datur ex deo, et suam uolens constituere, ut tantum modo ex lege sit. iustitiae dei non est subiectus; finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti, sicut idem apostolus dicit, ut nos simus iustitia dei in ipso. iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad deum per dominum nostrum Iesum Christum, iustificati autem gratis per gratiam ipsius, nec fides ipsa superba sit.