Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.1
Unproofread scanNot analysed yet
Fateor me. frater dilectissime Dardane inlustrior mihi in caritate Christi quam in huius saeculi dignitate, litteris tuis tardius respondisse. quam debui. cuius rei causas nollem quaereres, ne molestius me feras diutius excusantem. quam pertulisti tardius rescribentem, cum ego te malim offensioni meae facile ignoscere quam de mea defensione iudicare. quaecumque illae causae fuerint, crede nullum tui apud me esse potuisse contemptum. immo enim uero citissime rescripsissem, si te contempsissem. nec modo quia tandem aliquando rescripsi. ideo saltem tandem aliquando dignum aliquid te lectore molitus sam et quod merito possim tuo nomine praenotare: sed rescribere utcumque iam malui quam pati et hanc aestatem me huius officii debitore transire. nec tua me dignitas tenuit fecitque cunctantem, cum sit humanitas tua gratior quam illa suspectior. sed unde te magis amo, hinc difficilius, unde sufficiam tantae auiditati religiosi tui amoris, inuenio.