# Epistulae 187.16

Augustine, Epistulae, Letter 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.16

Verum illud est multo mirabilius, quod, cum deus ubique sit totus, non tamen in omnibus habitat. non enim omnibus dici potest, quod ait apostolus, uel quod iam dixi uel etiam illud: Nescitis, quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? unde et e contrario de quibusdam idem dicit: Quisquis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius. quis porro audeat opinari. nisi quisquis inseparabilitatem penitus trinitatis ignorat, quod in aliquo habitare possit pater aut filius, in quo non habitet spiritus sanctus, aut in aliquo spiritus sanctus, in quo non et pater et filius? unde fatendum est ubique esse deum per diuinitatis praesentiam sed non ubique per habitationis gratiam. propter hanc enim habitationem, ubi procul dubio gratia dilectionis eius agnoscitur, non dicimus: Pater noster, qui es ubique', cum et hoc uerum sit, sed: Pater noster. qui es in caelis. ut templum eius potius in oratione commemoremus, quod et nos ipsi esse debemus et, in quantum sumus. in tantum ad eius societatem et adoptionis familiam pertinemus. si enim populus dei nondum factus aequalis angelis eius adhuc in ista peregrinatione dicitur templum eius, quanto magis est templum eius in caelis, ubi est populus angelorum. quibus adgiegandi et coaequandi sumus, cum finita peregrinatione, quod promissum est, sumpserimus!

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
