# Epistulae 187.2

Augustine, Epistulae, Letter 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.2

Hae accessit, quod praeter mutuae caritatis flammam. qua fit, ut etiam eos, quos numquam uidimus, diligamus. dum eos habere. quod diligimus, credimus, ubi me utique praeuenisti fe-cistique, ut uerear in me decipi opinionem atque expectationem tuam. praeter hoc ergo tales mihi quaestiones in tua epistula proposuisti. quae, si a quolibet propositae forent, otio quoque meo, quod mihi defit, non paruum negotium fierent; cum uero abs te proponuntur, cui profunda rimanti solutionis earum superficies nequaquam sat est, et proponuntur occupatissimo aliarumque curarum molibus uallato et obstricto, tuae prudentiae est et beniuolentiae cogitare, quam te placidum habere debeam, uel quod diu non respondi uel si etiam nunc non pro tuae intentionis granditate respondero.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
