# Epistulae 187.20

Augustine, Epistulae, Letter 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.20

Et donationum quidem dictae sunt diuisiones tamquam per partes et membra unius corporis, ubi et simul omnes unam templum et singuli singula templa sumus, quia non est deus in omnibus quam in singulis maior et fit plerumque, ut plures eum minus capiant, unus amplius. sed cum dixisset apostolus: Diuisiones autem donationum sunt, continuo subiecit: Idem autem spiritus; item cum ipsas donationum diuisiones commemorasset, omnia autem haec, inquit, operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique, prout uult; diuidens ergo, non ipse diuisus, quia ipse unus atque idem. illae uero diuisiones dictae sunt sicut membrorum in corpore, quia non idem ualent aures quod oculi atque ita membra cetera diuersis officiis concorditer distributa. quae tamen, cum sani sumus, una neque diuersa nec alibi maiore alibi minore sed, cum sint ipsa disparia, communi et parili salute congaudent. huius corporis caput est Christus, huius corporis unitas nostro sacrificio commendatur, quod breuiter significauit apostolus dicens: Unus panis is, unum corpus multi sumus. per caput nostrum reconciliamur deo. quia in illo est diuinitas unigeniti facta particeps mortalitatis nostrae, ut et nos participes eius inmortalitatis essemus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
