Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.21
Unproofread scanNot analysed yet
; Hoc sacramentum longe est a cordibus sapientium superborum et ideo non Christianorum ac per hoc nec uere sapientium, illorum etiam dico sapientium, qui cognouerunt deum, quia cognoscentes deum, sicut dicit apostolus, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt. nosti autem, in quo sacrificio dicatur: (Gratias agamus domino deo nostro). a cuius sacrificii humilitate longe abest typhus et ęothurnus illorum. et ideo multum mirabilis res est, quem ad modum quorundam nondum cognoscentium deum sit inhabitator deus et quorundam cognoscentium non sit. nec illi enim ad templum dei pertinent, qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, et ad templum dei pertinent paruuli sanctificati sacramento Christi, regenerati spiritu sancto, qui certe per aetatem nondum possunt cognoscere deum; unde, quem potuerunt illi nosse nec habere, isti potuerunt habere antequam nosse. beatissimi sunt autem, quibus hoc est deum habere quod nosse; ipsa quippe notitia plenissima, uerissima, felicissima est.