Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.23
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sunt certe uerba Elisabeth, matris Iohannis: Beata tu inter mulieres et beatus fructus uentris tui. et unde hoc mihi, ut ueniat mater domini mei ad me? ecce enim, ut facta est uox salutationis tuae in auribus meis, exultauit in gaudio infans in utero meo. hoc autem ut diceret, sicut euangelista praelocutus est, repleta est spiritu sancto, quo procul dubio reuelante cognouit, quid illa exultatio significasset infantis, id est illius uenisse matrem, cuius ipse praecursor et demonstrator esset futurus. potuit ergo esse ista significatio rei tantae a maioribus cognoscendae, non a paruulo cognitae. nam neque, cum hoc ante in euangelio narraretur, dictum est: 'Credidit infans in utero eius', sed 'exultauit', neque ipsa dixit: 'Exultauit in fide infans in utero meo', sed 'exultauit in gaudio'. uidemus autem exultationem non solum paruulorum sed etiam pecorum non utique de aliqua fide uel religione uel quacumque rationali cognitione uenientem; sed haec plane inusitata et noua extitit, quia in utero et ad eius aduentum, quae hominum saluatorem fuerat paritura. ideo mira, ideo in magnis signis deputanda, ideo haec exultatio et tamquam matri domini reddita resalutatio, sicut solent miracula fieri, facta est diuinitus in infante, non humanitus ab infante.