# Epistulae 187.24

Augustine, Epistulae, Letter 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.24

Quamquam etiam si usque adeo est in illo puero acceleratus usus rationis et uoluntatis, ut intra uiscera materna iam posset agnoscere, credere, consentire, quod in aliis paruulis aetas expectatur ut possint, etiam hoc in miraculis habendum est diuinae potentiae, non ad humanae trahendum exempla naturae. nam quando deus uoluit, etiam iumentum mutum rationabiliter est locutum nec ideo sunt admoniti homines in deliberationibus guis etiam asinina expectare consilia. quocirca nec, quod factum est in Iohanne, contemno nec inde regulam, quid sentiendum sit de paruulis, figo; immo id in illo propterea mirabiliter praedico, quia in aliis non inuenio. habet quidem aliquid simile etiam illa in Rebeccae utero lacta geminorum; uerum et hoc usque adeo prodigium fuit, ut diuinum propterea mulier oraculum quaereret et audiret duobus illis infantulis duos populos fuisse figuratos.-

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
