# Epistulae 187.26

Augustine, Epistulae, Letter 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.26

Dicimus ergo in baptizatis paruulis, quamuis id nesciant, habitare spiritum sanctum. sic enim eum nesciunt, quamuis sit in eis, quem ad modum nesciunt et mentem suam, cuius in eis ratio, qua uti nondum possunt, uelut quaedam scintilla sopita est excitanda aetatis accessu. neque hoc in paruulis mirum debet uideri, cum apostolus quibusdam etiam maioribus dicat: Nescitis, quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? de qualibus paulo ante dixerat: Animalis autem homo non percipit, quae sunt spiritus dei, quos etiam paruulos uocat non carnis aetate sed mentis. non itaque percipiebant cognitione spiritum sanctum, qui habitabat in eis, et habitante in se spiritu sancto adhuc animales nondum spiritales erant, quia nondum poterant habitatorem suum spiritum cognitione percipere.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
