# Epistulae 187.27

Augustine, Epistulae, Letter 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.27

Habitare autem ideo et in talibus dicitur, quia in eis occulte agit, ut sint templum eius, idque in proficientibus et proficiendo perseuerantibus perficit.. spe enim salui factisumus, sicut apostolus dicit, cam alio loco dicat: Saluos nos fecit per lauacrum regenerationis. cum ergo hic dicat: Saluos nos fecit, tamquam salus ipsa iam data sit. quem ad modum accipiendum sit, illic exponit, ubi ait: Spe enim salui facti sumus. spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem, quod non uidemus, speramus, per patientiam expectamus. multa itaque dicuntur in scripturis diuinis tamquam facta sint, cum adhuc in spe esse intellegantur. unde est et illud, quod dominus discipulis ait: Omnia, quae audiui a patre meo, nota uobis feci, quod usque adeo secundum spem dictum est futurorum, ut eis postmodum dicat: Multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. agit ergo, in quibus adhuc mortalibus habitat, ipsam aedificationem habitaculi sui, quam non in ista sed in alia post hanc uitam perficit, quando obsorbebitur mors in uictoriam diceturque illi: Ubi est, mors, uictoria tua? ubi est. mors, aculeus tuus? quid est autem mortis aculeus nisi peccatum?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
