Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeris igitur, mediator dei et hominum homo Christus Iesus quo modo nunc esse credatur in caelo. cum pendens in ligno iamque moriturus latroni credenti dixerit: Hodie mecum eris in paradiso. et hinc fortasse intellegendum dicis paradisum quasi in aliqua caeli parte compositum aut, quia ubique deus sit. hominem quoque illum, qui in deo sit, ubique diffusum ex hoc nimirum intellegi uolens etiam in paradiso esse potuisse, qui ubique sit.