Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.32
Unproofread scanNot analysed yet
Quamlibet itaque sententiam de praegnantibus, immo de hominibus habeamus adhuc intra materna uiscera constitutis, utrum existimemus eos necne donari posse aliquo sanctificationis modo uel propter Iohannem, qui nondum in hanc editus lucem tamen exultauit in gaudio —quod utique nisi operatione spiritus sancti fieri potuisse quis credat? —uel propter Hieremiam, cui dominus dicit: Priusquam exires de uulua, sanctificaui te, tamen illa sanctificatio, qua efficimur et singuli templa dei et in unum omnes templum dei, non est nisi renatorum, quod nisi nati homines esse non possunt nullus autem uitam, in qua natus est, bene finiet nisi renatus, antequam finiat.