Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.34
Unproofread scanNot analysed yet
Sacramentum porro regenerationis nostrae manifestum esse noluit manifestatus mediator. erat autem antiquis iustis aliquod occultum. cum tamen et illi eadem fide salui fierent, quae futura erat suo tempore reuelanda. non enim audemus fideles temporis nostri praeferre amicis dei, per quos nobis ista prophetata sunt, cum deum Abraham et deum Isaac et deum lacob ita se deus esse commendet, ut hoc dicat suum nomen in aeternum. quod si circumcisio antiquis sanctis pro baptismo fuisse creditur, quid respondebitur de his, qui, antequam hoc praeceptum esset, deo placuerunt non tamen sine fide, quia sine fide, ut scriptum est ad Hebraeos, inpossibile est placere? habentes autem, inquit apostolus, eundem spiritum fidei, propter quod scriptum est: 'Credidi, propter quod et locutus sum', et nos credimus, propter quod et loquimur. non diceret 'eundem'. nisi et illorum idem ipse esset spiritus fidei. sicut autem illi, quando idem sacramentum occultum erat, credebant Christi incarnationem futuram, sic et nos credimus factam. et a nobis autem et ab illis futurus expectatur ad iudicium eius aduentus; non est enim aliud dei my sterium nisi Christus, in quo oportet uiuificari mortuos in Adam. quia, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur, quem ad modum superius disseruimus.