# Epistulae 187.35

Augustine, Epistulae, Letter 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.35

Quam ob rem deus. qui ubique praesens est et ubique totus, non in omnibus inhabitat sed in eis tantum, quos effecit beatissimum templum suum uel beatissima templa sua eruens eos a potestate tenebrarum et transferens in regnum filii caritatis suae, quod incipit a regeneratione. aliter autem dicitur templum eius in significatione, cum fit per manus hominum de rebus inanimis sicut tabernaculum lignis, uelis. pellibus atque huius modi mobilibus, sicut etiam per Salomonem regem templum lapidibus, lignis, metallis, aliter uero re ipsa uera, quae illis significationibus figurata est. unde dicitur: Et uos tamquam lapides uiui aedificamini domus spiritalis, et unde item scriptum est: Nos enim templa dei uiui sumus, sicut deus dicit, quoniam 'inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum deus et ipsi erunt mihi plebs'.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
