# Epistulae 188.1

Augustine, Epistulae, Letter 188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.1

Grate admodum nobis iucundeque accidit, ut simul nos constitutos apud Hipponem tuae reuerentiae litterae reperirent, quibus haec rescripta pariter redderemus cognita uestra incolumitate gaudentes uicissimque nostram, quam uobis caram esse confidimus, mutua dilectione nuntiantes, domina debitis in Christo officiis honoranda et mento inlustris filia. scire autem uos optime scimus, quantum nobis debeamus religionis affectum quantaque nobis et apud deum et inter homines sit cura de nobis. licet enim uos per litteras primum, deinde etiam praesentia corporali pia et catholica, hoc est uera membra Christi exiguitas nostra cognouerit, tamen etiam per ministerium nostrum, cum accepissetis uerbum auditus dei, sicut dicit apostolus, accepistis non ut uer bum hominum sed, sicut est uere, uerbum dei. cuius ministerii nostri adiuuante gratia et misericordia saluatoris in domo uestra tantus fructus exortus est, ut humanis nuptiis iam paratis sancta Demetrias spiritalem sponsi illius praeferret ampleium, cui specioso prae filiis hominum ad habendam spiritus uberiorem fecunditatem nec amittendam carnis integritatem uirgines nubunt. nesciremus autem, quem ad modum nostra illa tunc exhortatio a fideli et nobili uirgine fuisset accepta, nisi nobis profectis, cum post paululum professa fuisset sanctimoniam uirginalem, hoc ingens dei donum, quod per seruos quidem suos plantat et rigat, sed per se ipsum dat incrementum, nobis operariis prouenisse uestrarum litterarum laetissimo nuntio et ueraci testimonio disceremus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
