# Epistulae 188.11

Augustine, Epistulae, Letter 188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.11

Si autem diligentias intendatis etiam illa, quae ibi uidetur uelut pro gratia siue adiutorio dei dicere. sic inuenietis ambigua, ut possint referri uel ad naturam uel ad doctrinam uel ad remissionem peccatorum. nam et quod coguntur confiteri orare nos debere, ne intremus in temptationem, possunt ad hoc referre, ut hactenus nos ad id respondeant adiuuari, quatenus orantibus atque pulsantibus nobis aperiatur intellegentia ueritatis. ubi discamus, quid facere debeamus, non ut uires accipiat uoluntas nostra, quibus id, quod discimus, faciamus. et quod nobis in gratia uel adiutorio dei dicunt dominum Christum bene uiuendi propositum exemplum, ad eandem doctrinam reuocant, quia scilicet in eius exemplo discimus, quem ad modum uiuere debeamus; non autem uolunt ad hoc nos iuuari, ut, quod discendo cognoscimus, etiam diligendo faciamus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
