# Epistulae 188.3

Augustine, Epistulae, Letter 188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.3

i Quod itaque adiungis et dicis: 'Sed nouerit sacerdotium uestrum longe me ac domunculam meam ab huius modi personis esse discretam: omnisque familia nostra adeo catholicam sequitur fidem, ut in nullam haeresim aliquando deuiauerit nec umquam lapsa sit, non dico in eas sectas, quae uix expiantur, sed nec in eas, quae paruos habere uidentur errores', hoc est, quod nos magis magisque compellit non tacere apud uos de his. qui etiam illa, quae sana sunt. uitiare conantur. domum enim uestram non paruam Christi ecclesiam deputamus. nec sane paruus est error illorum. qui putant ex nobis ipsis nos habere, si quid iustitiae, continentiae, pietatis. castitatis in nobis est, eo quod ita nos condiderit deus, ut ultra. praeter quod nobis reuelat scientiam, nihil nos adiuuet, ut ea, quae facienda discendo nouimus, etiam diligendo faciamus, naturam scilicet atque doctrinam definientes tantum modo esse dei gratiam et adiutorium, ut iuste recteque uiuamus. ad habendam uero bonam uoluntatem. ubi est hoc ipsum, quod iuste uiuimus, et ipsam caritatem. quae in omnibus dei donis ita excellit, ut etiam deus dicta sit, qua una impletur in nobis, si quid diuinae legis et admonitionis implemus, nolunt nos diuinitus adiuuari, sed nos ipsos dicunt arbitrio proprio nobis ad ista sufficere. non uobis uideatur error iste mediocris, profiteri uelle Christianos nec uelle audire apostolum Christi, qui cum dixisset: Caritas dei diffusa est in cordibus nostris. ue quisquam eam habere nonnisi per proprium putaret arbitrium, continuo subiunxit: Per spiritum sanctum. qui datus est nobis. hanc esse magnam gratiam salnatoris, qui ascendit in altum, captiuauit captiuitatem et dedit dona hominibus, quisquis nondum confitetur, quantum et quam exitiabiliter erret, intellegis.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
