# Epistulae 188.4

Augustine, Epistulae, Letter 188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.4

Quo modo ergo a uobis. quibus tantam dilectionem debemus, admonendis, ut talia caueatis, dissimulare possemus, cum legissemus librum, quem ad sanctam Demetriadem quisnam scripserit uel, utrum ad uos peruenerit, uestris potius rescriptis nosse uolumus. in quo libro, si fas est, legat uirgo Christi, unde credat uirginalem suam sanctitatem omnesque spiritales diuitias non nisi ex se ipsa sibi esse, atque ita. priusquam sit plenissime beata, discat deo esse - quod absit! — ingrata. uerba enim ad illam scripta in eodem libro sunt ista: 'Habes ergo et hic', inquit, 'per quae merito praeponaris aliis, immo hinc magis; nam corporalis nobilitas atque opulentia tuorum intellegentur esse non tua, spiritales uero diuitias nullus tibi praeter te conferre poterit. in his ergo iure laudanda. in his merito ceteris praeferenda es, quae nisi ex te et in te esse non possunt'.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
