# Epistulae 188.8

Augustine, Epistulae, Letter 188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.8

Nam utique nouerat ille, quam magnum bonum esset continentia, qui dicebat: Et cum scirem, quia nemo potest esse continens, nisi deus det. non solum ergo sciebat, quantum esset hoc bonum et quam desiderabiliter esset concupiscendum, uerum etiam quod nisi dante deo esse non posset; docuerat enim eum sapientia; nam hoc dicit: E t ho c ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum. nec tamen ei scientia suffecit, sed ait: Adii dominum et deprecatus sum illum. non igitur tantum modo in hoc BOS adiuuat deus, ut sciamus, quid agendum sit, uerum etiam ut amando agamus, quod discendo iam scimus. nemo itaque potest esse non solum sciens uerum etiam continens, nisi deus det unde cum iam ille haberet scientiam, precabatur, ut haberet et continentiam, ut esset et in illo, quod sciebat, quia non esset ei illo. aut si propter arbitrium proprium aliquantum et ex illo, non tamen non nisi ex illo, quia nemo esse potest continens, nisi deus det. iste autem de spiritalibus diuitiis, in quibus est utique etiam ipsa luminosa et speciosa continentia, non ait: 'In te et ex te esse possunt', sed ait: Nisi ex te et in te esse non possunt\\ ut. quem ad modum non ei sunt alibi nisi in illa, sic ei non aliunde nisi ex illa esse posse credantur et ob hoc — quod miserator dominus a corde eius auertat! - sic glorietur, quasi non acceperit

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
