Latin
Letter 188
Augustine, Epistulae 188.9
Unproofread scanNot analysed yet
Et nos quidem de sanctae uirginis disciplina et humilitate Christiana, in qua nutrita et educata est, hoc existimamus, quod, illa uerba cum legeret, si tamen legit. ingemuit et pectus humiliter tutudit ac fortassis et fleuit deumque, cui dicata et a quo sanctificata est, fidenter orauit, ut, quo modo illa non sunt uerba ipsius sed alterius, ita non sit talis et fides eius, qua se aliquid habere credat, de quo in se non in domino glorietur. nam gloria quidem eius in ipsa est non in uerbis alienis, sicut apostolus dicit: Opus autem suum probet unusquisque et tunc in semet ipso habebit gloriam et non in altero. sed absit, ut gloria sua ipsa sit et non ille, cui dicitur: Gloria mea et exaltans caput meum. ita quippe est in ea salubriter gloria eius, cum deus, qui in illa est, ipse est gloria eius. a quo habet omnia bona, quibus est bona, et habebit omnia, quibus melior erit, in quantum in hac uita melior esse poterit. et quibus perfecta erit, quando fuerit diuina gratia, non humana laude perfecta. in domino enim laudabitur anima eius, qui satiauit in bonis desiderium eius. quia et hoc desiderium ipse inspirauit, ne uirgo eius sic in aliquo bono --glorietur, quasi non acceperit.