Latin
Letter 189
Augustine, Epistulae 189.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ergo breuiter possum dicere: Dilige dominum deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota uirtute tua, et: Dilige proximum tuum tamquam te ipsum -hoc est enim uerbum. quod breuiauit dominus super terram dicens in euangelio: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae . io hac ergo dilectione cotidie profice et orando et bene agendo. ut ipso adiuuante, qui tibi eam praecepit atque donauit. nutriatur et crescat, donec haec te perfecta perficiat. ipsa est enim caritas, quae, sicut dicit apostolus, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis; ipsa est, de qua item dicit: Plenitudo legis caritas: ipsa est, per quam fides operatur, unde iterum dicit: Neque circumcisio quicquam ualet neque praeputium sed fides, quae per dilectionem operatur.