Latin
Letter 189
Augustine, Epistulae 189.6
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia nirtus tua etiam ipsa corporalis donum dei est; sic enim cogitabis de dono dei non facere contra deum. fides enim quando promittitur, etiam hosti 'seruanda est, contra quem bellum geritur; quanto magis amico. pro quo pugnatur! pacem habere debet uoluntas, bellum necessitas, ut liberet deus a necessitate et conseruet in pace. non enim pax quaeritur, ut bellum excitetur, sed bellum geritur. ut pax adquiratur. esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos, quos expugnas, ad pacis utilitatem uincendo perducas: beati enim pacifici, ait dominus. quoniam ipsi filii dei uocabuntur. si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto est dulcior pax diuina pro aeterna salute angelorum! itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non uoluntas. sicut rebellanti et resistenti uiolentia redditur, ita uicto uel capto misericordia iam debetur. maxime in quo pacis perturbatio non timetur.