# Epistulae 190.1

Augustine, Epistulae, Letter 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.1

Qnamuis tuae sanctitatis nullas ad me ipsum datas acceperim litteras, tamen, quia illae, quas ad Mauretaniam Caesariensem misisti, me apud Caesaream praesente uenerunt, quo nos iniuncta nobis a uenerabili papa Zosimo. apostolicae sedis episcopo, ecclesiastica necessitas traxerat, factum est. ut ea. quae scripsisti, etiam ipse perlegerem tradente mihi eandem epistulam tuam famulo dei sancto Renato, in Christo nobis fratre carissimo, quo petente et mihi licet aliis occupato uehe. menter instante ad ea sum respondere compulsus. accessit hac etiam alterius sancti et debito cum honore nominandi fratris nostri et, quantum ab illo comperi. necessarii tui Muresis, cum in supra dicto oppido remoraremur, aduentus. qui mihi rettulit etiam sibi missas de hac re litteras uenerationis tuae et me de hac ipsa quaestione consuluit, ut, quid inde sentirem, uel meis uel suis rescriptis ad te faceret peruenire. utrum scilicet animae ut corpora propagatione nascantur sintque ex illa una. quae primo homini creata est, an creator omnipotens, qui utique usque nunc operatur. sine ulla propagine nonas faciat singulis proprias.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
