# Epistulae 190.14

Augustine, Epistulae, Letter 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.14

Si autem non inueneris, qua re uel quo modo fiant animae infantium peccatrices et nihil in se ipsis habentes malitiae a quo cogantur ex Adam trahere, unde damnentur, cum eas credas non ex illa prima peccatrice propagatas sed nouas atque insontes includi carne peccati, nec sic iam temere in aliam sententiam tua deflectatur assensio, ut eas ex illa una credas propagando traduci, ne forte alius inuenire possit. quod ipse non possis, aut aliquando inuenias, quod nunc non potueris. nam et illi. qui animas ex una propagari adserunt, quam deus homini primo dedit, atque ita eas ex parentibus trahi dicunt, si Tertulliani opinionem sequuntur, profecto eas non spiritus sed corpora esse contendunt et corpulentis seminibus exoriri. quo peruersius quid dici potest? neque hoc Tertullianum somniasse mirandum est. qui etiam ipsum creatorem deum non esse nisi corpus opinatur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
