Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.15
Unproofread scanNot analysed yet
Qaa dementia repulsa a corde atque ore Christiano quisquis animam. sicuti est, non esse corpus sed spiritum confitetur et tamen in filios ex parentibus duci, in eo quidem nullis coartatur angustiis, quod omnes animas etiam paruulorum, quos ecclesia non utique in falsa sed in uera peccatorum remissione baptizat, uera fides praedicat trahere originale peccatum propria primi hominis uoluntate commissum et in omnes posteros generatione transmissum sola regeneratione purgandum; sed cum considerari et pertractari coeperit. quid dicatur. mirum, si ullus sensus comprehendit humanus. quonam modo. tamquam lucerna de lucerna accendatur et sine detrimento alterius alter inde ignis existat. sic anima de anima parentis fiat in prole uel traducatur in prolem. utrum incorporeum semen animae sua quadam occulta et inuisibili uia seorsum ei patre currat in matrem, cum tit conceptus in femina. an. quod est incredibilius, in semine corporis lateat: cum autem fluunt inrita sine ullis conceptibus semina. utrum semen ani- Illae non simul exeat, an summa celeritate atque atomo temporis, unde exierat, recurrat, an pereat; et si perit, quo modo ipsa, cuius mortale semen est, inmortalis est anima, an inmortalitatem tunc accipit, quando formatur, ut uiuat, sicut iustitiam, quando formatur, ut sapiat; et quo pacto deus eam fingat in homine, etiamsi anima seminaliter trahatur ex anima, sicut fingit in homine corporis membra, quamuis corpus seminaliter trahatur ex corpore. si enim non etiam spiritalis creatura fingeretur a deo, non scriptum esset: Qui fingit spiritum hominis in ipso; et in eo, quod legitur: Qui finxit singillatim corda hominum, si per corda significatae sunt animae. fingi eas posse quis dubitet? sed quaeritur, utrum ex una anima hominis primi, sicut fingit singillatim facies hominum ex uno tamen corpore hominis primi.