# Epistulae 190.18

Augustine, Epistulae, Letter 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.18

Itemque illi, qui propaginem animarum inconsiderata temeritate defendunt, inter alia testimonia, quae suae causae suffragari arbitrantur. nullum quasi manifestius et expressius pro se possunt putare proferendum quam id, quod in Genesi scriptum est: Omnes autem animae, quae introierunt cum Iacob in Aegyptum, qui exierunt de femoribus eius. hoc enim uelut euidentissimo testimonio possunt credi animae in filios ex parentibus propagari, quoniam satis aperte dictum uidetur animas etiam de femoribus Iacob non sola exisse corpora filiorum, ut eo modo etiam illud intellegi uelint a parte totum, quod dixit Adam. cum illi mulier eius ostenderetur: Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; non enim dixit -et anima de anima mea', sed ita fieri potest, ut carne nominata utrumque intellegatur, sicut hie animas nominauit et tamen etiam corpora in filiis intellegi uoluit..

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
