# Epistulae 190.19

Augustine, Epistulae, Letter 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.19

Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum atque manifestum enodandae huic quaestioni non sufficeret, nec si ita legeretur genere feminino 'quae exierunt de femoribus eius\\ ut animas intellegeremus, quae exierunt. ideo autem non sufficeret, quoniam et animae nomine corpus solum posse significari modo quodam locutionis ostenditur. quo significatur per id, quod continetur, illud, quod continet, sicut ait quidam: 'Vina coronant', cum coronarentur uasa uinum: uinum enim continetur, uas continet. sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, qua continetur populus, qui uere appellatur ecclesia, ut nomine ecclesiae, id est populi. qui continetur, significemus locum, qui continet, ita, quod animae corporibus continentur. intellegi corpora filiorum per nominatas animas possunt. sic enim melius accipitur etiam illud. quod lex iuquinari dicit eum. qui intrauerit super animam mortuam. hoc est super defuncti cadauer. ut nomine animae mortuae mortuum corpus intellegatur. quod animam continebat, quia et absente populo. id est ecclesia locus tamen ille nihilo minus ecclesia nuncupatur. haec responderentur, sicut dixi, si feminino genere positum esset 'quae exierunt de femoribus Iacob', id est quae animae. nunc uero cum masculinum genus sit positum. id est 'qui exierunt de femoribus Iacob', quis non ita intellegere malit: 'omnes animae eorum, qui exierunt ex femoribus eius,' id est animae hominum, ut etiam sic possint intellegi secundum corpus tantum modo exisse homines de femoribus patris, quorum erant illae animae, per quarum numerum intelleguntur tot homines?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
