Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vellem autem legere libellum tuum. cuius mentionem fecisti in litteris tuis, ne forte aliqua ibi testimonia non ambigua posuisti. a me autem cum quaesisset amicus mihi carissimus et diuinarum studiosissimus litterarum, quid de hac quaestione sentirem. eique remota uerecundia hinc aestus meos et ignorantiam fassus essem. scripsit inde longe trans mare ad doctissimum uirum. cui rescripsit ille. ut potius me consuleret, nesciens, quod iam fecerat nec aliquid a me certum ac definitum audire potuerat. significauit tamen in eadem breui epistula sua se potius fieri quam propagari animas credere simul etiam admonens animarum propaginem —quia ipse in oriente est —occidentalem ecclesiam solere sentire. hac ego maiore occasione comperta scripsi ad eum non breuem librum consulens eum et petens, ut prius me doceat et tunc ad me mittat, quos doceam.