# Epistulae 190.21

Augustine, Epistulae, Letter 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.21

Qui liber mens non doctoris sed inquisitoris et potius discere cupientis apud me legi potest; mitti uero uspiam non debet uel cuiquam foras dari, nisi cum rescripta domino adiuuante percepero id, quod ille sentit, promptissime ac libentissime defensurus, si me docere potuerit, quo modo animae neque ex Adam ueniant et tamen ex illo iustam sortem damnationis inueniant, nisi ad remissionem peccatorum renascendo perueniant. absit enim, ut credamus uel animas paruulorum in lauacro regenerationis falsam accipere peccatorum mundationem uel deum esse aut aliquam naturam, quam non deus condidit. illius. ex qua mundantur, inquinationis auctorem. donec ergo aut ille rescribat aut ego, si deus uoluerit, aliquo modo discam, si nullam de illa peccatrice originem ducit, quae causa sit animae subeundi originale peccatum, quod necesse est esse in omnibus paruulis et quo eam nec deus cogit insontem, quia peccandi auctor non est, nec ulla mali natura. quia non est. nihil tale audeo praedicare.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
