Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.22
Unproofread scanNot analysed yet
'Te autem. si libenter uel patienter admittis, carissime frater, admoneo, ne haeresem nouam minus cautus incurras. quae antiquissimae fidei stabilita molitur fundamenta conuellere aduersus dei gratiam disputando, quam dominus Christus pusillis et magnis ineffabili bonitate largitur. cuius uel auctores uel certe acerrimi notissimique suasores cum Pelagius et Caelestius extitissent, conciliorum episcopalium uigilantia in adiutorio saluatoris. qui suam tuetur ecclesiam, etiam a duobus uenerabilibus antistitibus apostolicae sedis, papa Innocentio et papa Zosimo, nisi correcti etiam egerint paenitentiam, toto Christiano orbe damnati sunt, de quibus exempla recentium litterarum. siue quae specialiter ad Afros siue quae uniuersaliter ad omnes episcopos de memorata sede manarunt, ne forte ad uestram sanctitatem nondum peruenerint, uobis curauimus mitti ab eis fratribus, quibus et has litteras, ut tuae uenera tioni dirigerent. dedimus. hi autem non ideo sunt haeretici. quia dicunt animas originem de illa prima peccatrice non ducere. quod uel aliqua fortasse ratione uera dici potest uel sine fidei labe nesciri, sed hinc conantur efficere, unde omnino apertissimi haeretici iudicantur. animas paruulorum nihil mali ex Adam trahere, quod sit lauacro regenerationis expiandum. nam Pelagii de hac re argumentatio. quae inter alia eius damnabilia etiam litteris apostolicae sedis adiuncta est, ita se habet: (Si anima', inquit, 'ex traduce non est, sed sola caro tantum habet traducem peccati, sola ergo poenam meretur. iniustum est enim. ut hodie nata anima non ex massa Adae tam antiquum peccatum portet alienum, quia nulla ratione conceditur, ut deus, qui propria peccata dimittit, unum inputet alienum.