# Epistulae 190.23

Augustine, Epistulae, Letter 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.23

Si ergo ita potes animarum adserere sine ulla propagine nouitatem, ut ratione iusta et a fide catholica non aliena etiam sic peccato primi hominis ostendantur obnoxiae. adsere. quod sentis, ut potes. si autem non eas aliter potes a propagatione facere alienas, nisi ut simul facias ab omni peccati uinculo liberas, cohibe te ab huius modi disputatione omni modo. non est enim falsa etiam in paruulorum baptismate remissio peccatorum nec uerbo tenus dicitur, sed ueraciter agitur. nam, ut iam uerbis utar, quae in ipsa epistula beatissimi antistitis Zosimi leguntur, 'fidelis dominus in uerbis suis eiusque baptismus re ac uerbis, id est opere, confessione et remissione uera peccatorum in omni sexu, aetate, condicione generis humani eandem plenitudinem tenet. nullus enim, nisi qui peccati seruus est, liber efficitur nec redemptus dici potest. nisi qui uere per peccatum fuerit ante captiuus. sicut scriptum est: Si uos filius liberauerit, uere liberi eritis. per ipsum enim renascimur spiritaliter, per ipsum crucifigimur mundo, ipsius morte mortis ab Adam omnibus nobis introductae atque transmissae uniuersae animae illud propagatione contractum chirographum rumpitur, in quo nullus omnino natorum, antequam per baptismum liberetur, non tenetur obnoxius'. in his uerbis apostolicae sedis tam antiqua atque fundata, tam certa et clara est catholica fides. ut nefas sit de illa dubitare Christiano.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
