# Epistulae 190.7

Augustine, Epistulae, Letter 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.7

Lex autem subintrauit. ut abundaret delictum. ut superabundaret gratia, per quam sanaretur delicti abundantia. si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. cui tamen bono lei data sit, consequenter adiunxit dicens: Sed conclusit scriptura omnia sub peccato. ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. danda itaque fuerat lex, quae manifestius sibi ipsum ostenderet hominem, ne superbus animus humanus a se ipso se posse esse iustum putaret et ignorans dei iustitiam, id est quae homini ex deo est. et suam uolens constituere. id est quasi suis sibi uiribus partam iustitiae dei subiectus non fieret. oportebat itaque. ut addito mandato, cuius uox est: Non concupisces, superbo peccatori etiam praeuaricationis crimen accederet atque ita gratiae medicinam non sanata per legem sed conuicta infirmitas quaereret.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
