# Epistulae 190.8

Augustine, Epistulae, Letter 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.8

Proinde, cum omnes iusti, hoc ejt ueraces dei cultores siue ante incarnationem siue post incarnationem Christi nec uixerint nec uiuant nisi ex fide incarnationis Christi, in quo est gratiae plenitudo, profecto, quod scriptum est non esse aliud nomen sub caelo, in quo oportet saluos fieri nos, ex illo tempore ualet ad saluandum genus humanum, ex quo in Adam uitiatum est genus humanum. sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur, quia, sicut in regno mortis nemo sine Adam, ita in regno uitae nemo sine Christo, sicut per Adam omnes homines, ita per Christum omnes iusti homines. sicut per Adam omnes mortales in poena facti sunt filii saeculi, ita et per Christum omnes inmortales in gratia filii filii dei.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
