# Epistulae 192.1

Augustine, Epistulae, Letter 192. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/192.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/192.1

Quamuis longe absens fuerim, quando per Proiectum clericum ad me directa Hipponem sanctitatis tuae scripta uenerunt, tamen. posteaquam ueni eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognoui. reddendi tempus opperiebar. et ecce subito profecturi a nobis carissimi fratris nostri Albini acolitbi gratissima occurrit occasio. de tua igitur, quae mihi exoptatissima est, salute laetatus sanctitati tuae salutationem debitam reddo. semper autem debeo caritatem, quae sola etiam reddita semper detinet debitorem. redditur enim, cum inpenditur; debetur autem, etiamsi reddita fuerit, quia nullum est tempus, quando inpendenda iam non sit. nec. cum redditur. amittitur, sed potius reddendo multiplicatur; habendo enim redditur, non carendo. et cum reddi non possit, nisi habeatur. nec haberi potest, nisi reddatur; immo etiam, cum redditur ab homine, crescit in homine et tanto maior adquiritur, quanto plurius redditur. quo modo autem negatur amicis. quae debetur et inimicis? sed inimicis cauta inpenditur, amicis secura rependitur. agit tamen, quantum potest, ut ab his etiam, quibus pro malis bona retribuet, id recipiat, quod inpendit. optamus quippe fieri amicum, quem ueraciter diligimus inimicum, quia non eum diligimus, nisi uelimus bonum; quod utique non erit, nisi amiserit inimicitiarum malum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
