# Epistulae 192.2

Augustine, Epistulae, Letter 192. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/192.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/192.2

Non ergo sic inpenditur caritas ut pecunia. excepto eniiu. quod illa inpendendo minuitur, haec augetur. etiam illo inter se differunt, quod pecuniam cui dederimus, tunc ei beniuolentiores erimus, si recipere non quaeramus, non autem potest esse uerus caritatis inpensor, nisi fuerit benignus exactor, quoniam pecunia cum recipitur, accedit, cui datur, sed recedit. a quo datur, caritas uero non solum apud eum crescit. qui hanc ab eo, quem diligit, exigit, etiamsi non recipit, sed etiam ille, a quo eam recipit, tunc incipit habere, cum reddit. proinde, domine frater, mutuam tibi caritatem libens reddo gaudensque recipio; quam recipio, adhuc repeto, quam reddo, adhuc debeo. unum enim magistrum, apud quem condiscipuli sumus, per eius apostolum dociles audire debemus praecipientem ac dicentem: Nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
