Latin
Letter 193
Augustine, Epistulae 193.11
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem in his uerbis apostoli nullus alius sensus potuerit reperiri et hoc eum intellegi uoluisse claruerit. quod uidentur uerba ipsa clamare, id est quod futuri sint in fine saeculi et in aduentu domini, qui non expolientur corpore, sed superinduantur inmortalitate, ut absorbeatur mortale a uita. huic sententiae procul dubio conueniet, quod in regula fidei confitemur uenturum dominum iudicaturum uiuos et mortuos. ut non hic intellegamus uiuos iustos, mortuos autem iniustos, quamuis iudicandi sint iusti et iniusti, sed uiuos. quos nondum exisse. mortuos autem, quos iam exisse de corporibus aduentus eius inueniet. quae si ita esse constiterit, illa uerba excutienda erunt, quo modo sic accipiemus 'tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur\\ et 'omnes resurgemus siue 'omnes dormiemus,' ut non aduersentur huic sententiae, qua quidam creduntur etiam cum suis corporibus in aeternum non degustata morte uicturi.