# Epistulae 194.12

Augustine, Epistulae, Letter 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.12

Fides igitur ad Christum nos trahit, quae nisi desuper gratuito munere nobis daretur. non ipse diceret: Nemo potest uenire ad me. nisi pater, qui misit me. traxerit eum. unde et paulo post ait: Verba, quae ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. sed sunt quidam ex uobis. qui non credunt: deinde euangelista subiungit: Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes et quis esset traditurus eum. et ne quisquam existimaret credentes sic ad eius praescientiam pertinere quo modo non credentes, id est ut non eis fides ipsa desuper daretur, sed tantum eorum uoluntas futura praenosceretur: mox adiecit atque ait: Et dicebat: 'Propterea dixi uobis. quia nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo\\ hinc erat, quod eorum, qui audierant loquentem de carne sua et sanguine suo, quidam scandalizati abscesserunt, quidam credendo manserunt, quia nemo posset uenire ad illum, nisi cui datum esset a patre ac per hoc et ab ipso filio et ab spiritu sancto. neque enim separata sunt dona uel opera inseparabilis trinitatis; sed filius sic honorans patrem non adfert ullius distantiae documentum, sed magnum praebet humilitatis exemplum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
