# Epistulae 194.13

Augustine, Epistulae, Letter 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.13

Hic iterum isti liberi arbitrii defensores. immo deceptores quia inflatores et inflatores quia praesumptores non aduersus nos sed aduersus euangelium locuturi quid aliud dicent quam id, quod apostolus sibi, quasi a talibus diceretur. obiecit? Dicis itaque mihi: 'Quid adhuc conqueritur? nam uoluntati eius quis resistit?' hanc contradictionem sibimet ipsi tamquam ab altero opposuit uelut ex eorum uoce. qui nolunt accipere, quod superius dixerat: Ergo, cuius uult, miseretur et, quem uult, obdurat. talibus itaque cum apostolo dicamus — non enim melius illo inuenire possumus, quid dicamus -:s o homo. tu quis es. qui respondeas deo?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
