# Epistulae 194.16

Augustine, Epistulae, Letter 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.16

Si dixerimus meritum praecedere orationis, ut donum gratiae consequatur. impetrando quidem oratio. quicquid impetrat, euidenter ostendit donum dei esse. ne homo existimet a se ipso sibi esse, quod si in potestate haberetur, non utique posceretur. uerum tamen ne saltem orationis putentur praecedere merita, quibus non gratuita daretur gratia — sed iam nec gratia esset, quia debita redderetur —, etiam ipsa oratio inter gratiae munera reperitur. quid enim oremus, ait doctor gentium, sicut oportet, nescimus; sed ipse spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus. quid est autem 'interpellat' nisi interpellare nos facit? indigentis enim certissimum indicium est interpellare gemitibus. nullius autem rei esse indigentem fas est credere spiritum sanctum. sed ita dictum est ‛interpellat’, quia interpellare nos efficit nobis- w que interpellandi et gemendi inspirat affectum, sicut illud in euangelio: Non enim uos estis. qui loquimini. sed spiritus patris uestri, qui loquitur in nobis. neque enim et hoc ita fit de nobis tamquam nihil facientibus nobis. adiutorium igitur spiritus sancti sic expressum est. ut ipse facere diceretur. quod ut faciamus. facit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
