Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.17
Unproofread scanNot analysed yet
Nam non esse intellegendum spiritum nostrum, de quo dictum est: Interpellat gemitibus inenarrabilibus, sed spiritum sanctum, quo nostra infirmitas adiuuatur, satis ipse demonstrat apostolus. inde enim coepit: Spiritus, inquit. adiuuat infi rmitatem nostram; deinde ista subiunxit: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus, et cetera. de hoc quippe spiritu apertius alibi dicit: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore. sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: 'Abba pater'. ecce hic non dixit, quod ipse spiritus clamet orando, sed 'in quo clamamus', inquit, 'abba pater'. alio tamen loco ait: Quoniam filii estis, misit deus spiritum filii sui in corda uestra clamantem: 'Abba pater'. non hic ait in quo clamamus. sed ipsum spiritum clamantem dicere maluit, quo efficitur, ut clamemus, sicut sunt illa: Ipse spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus et: Spiritus patris uestri -est, qui loquitur in uobis.