Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quod est ergo meritum hominis ante gratiam, quo merito percipiat gratiam, cum omne bonum meritum nostrum non in nobis faciat nisi gratia et, cum deus coronat merita nostra, nihil aliud coronet quam munera sua? sicut enim ab initio fidei misericordiam consecuti sumus. non quia fideles eramus, sed ut essemus, sic in fine, quod erit uita aeterna, coronabit nos. sicut scriptum est, in miseratione et misericordia. non itaque frustra deo cantatur et: Misericordia eius praeueniet me et: Misericordia eius sub sequetur me. unde et ipsa aeterna uita, quae utique in fine sine fine habebitur et ideo meritis praecedentibus redditur, tamen, quia eadem merita. quibus redditur, non a nobis facta sunt per nostram sufficientiam, sed in nobis facta per gratiam, etiam ipsa gratia nuncupatur non ob aliud, nisi quia gratis datur, nec ideo. quia non meritis datur. sed quia data sunt et ipsa merita, quibus datur. ubi autem inuenimus etiam uitam aeternam gratiam nuncupari. habemus apud eundem gratiae magnificum defensorem apostolum Paulum: Stipendium. inquit, peccati mors: gratia autem dei uita aeterna in Christo Iesu domino nostro.